monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 8
Hieronymus, Psalmi, 7 <<<     >>> 9

Psalmus 8 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 in finem pro torcularibus psalmus David
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3 ex ore infantium et lactantium bnf11947.31 perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4 quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 bnf11947.32 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

csg75.464

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik